Vasquez: persuasion of being justified can be private divine faith and somehow aids justification
Vasquez classifies duly believing one sins are remitted and that one is justified as private divine faith, specifically different from Catholic dogmatic faith (Disp. 209.4).
Such belief can arise from conjectures under the Spirit impulse rather than as a revealed proper object; even when it does not remove all fear without special revelation, it is God gift and somehow helps toward justification.
Latin
XXXV. Et Vasquez ipse putat persuasionem illam qua quis debite credit sibi jam peccata remissa, & se per Dei gratiam justificatum esse, posse fidem divinam vocari, licet ejusmodi fides a fide Catholica & dogmatica specie differat, & pertineat ad fidem privatam: Cujus postquam varias species enumeravit, subjungit sequentia verba; Hujus etiam generis est fides qua quis credit se a Deo per orationem obtenturum id quod petit, vel spirituale, vel temporale ad spiritualia tendens. Addamus etiam fidem qua quis credit se justificatum esse. Disput. 209. cap. 4. Qualis autem sit ista fides explicat capite quarto Disputationis sequentis: Speciem, inquit, existimo fidem qua quis credit se justificatum esse & sanctum apud Deum, non quia hoc revelatum sit a Deo, & ratione revelationis, tanquam proprii objecti, sed per alias conjecturas id credat, impellente ad hoc Spiritu Sancto, ut aliquando contingit. Quae quidem credulitas, quamvis non pellat omnem formidinem, nisi quando speciali revelationi innititur, nihilominus Dei donum est, & ad justificationem aliquo modo confert.