Catharinus: private divine faith of remitted sins possible without being Catholic faith-act
Catharinus denies that persuasion of obtained pardon is an act of Catholic faith or a requirement for justification.
Yet he allows the justified, without special revelation, a private divine faith that their sins are remitted when they experience in themselves the conditions under which God promised remission; Vasquez notes such assent can be divine faith if drawn from revealed principles plus evident experience (Disp. 209.3).
Latin
XXXIV. Ambrosius Catharinus autem qui Concilio Tridentino ut Episcopus interfuit, negat quidem persuasionem, quam quis habet de obtenta a Deo peccatorum suorum venia & remissione, esse fidei Catholicae actum, aut omnino aliquid ad justificationem hominis requisitum; sed tamen existimat quemlibet justificatum, sine peculiari revelatione, posse fide divina, non Catholica, sed privata, certo credere sibi esse remissa peccata, dum scilicet in se sentit & experitur ea sub quorum conditione Deus nobis in verbo promisit peccatorum remissionem. Ut enim assensus aliquis censeatur esse divinae fidei, non opus esse ut revelationi proxime innitatur, & ab ea solum oriatur, sed sufficere si colligatur ex principiis revelatis, junctis aliis quae experimento, aut alia ratione evidenter nota sunt, prout Catharini sententiam explicat Vasquez, in 1. 2. Difput. 209. cap. 3.