Whole question reduces to specific vs accidental difference — small once living alone saves
Rome can say justifying faith is not specifically other than dogmatic/historic yet still join Reformed in granting only living efficacious faith actually saves.
The dispute shrinks to specific/generic vs merely accidental difference — scholastic and small once both sides attribute salvation to living not dead faith.
Latin
L. Itaque quamvis Doctores illi dicant fidem justificantem specie non differre a fide dogmatica, quam historicam Reformati appellant, nihilominus cum Reformatis agnoscunt solam fidem vivam atque efficacem hominem, ut jam dictum est, actu servare & justificare, minime vero istud convenire fidei mortuae atque otiosae. Ac juxta eorum hypotheses ista simul consistunt solam fidem vivam justificare & tamen fidem justificantem a fide mortua & mere dogmatica non esse specie diversam, quia, scilicet, supponunt fidem vivam tantum accidentaliter a fide mortua differre. Ac proinde huc redit tota quaestio, An scilicet fides viva & per charitatem operans a fide mortua specie, vel genere differat, quod tenent Reformati: An vero inter utramque sit accidentale tantum quoddam discrimen; quod communiter docet Schola Romana? Quae quidem quaestio mere Scholastica & Philosophica est, nec admodum magni momenti, dum constet salutem atque justitiam non fidei mortuae, sed vivae tribuendam esse, quod utrinque in confesso est.