Resolution: same species or number; only living faith actually justifies
Rome holds living formed faith the same kind (even the same number) as dead, yet living sses by external accidental perfection; only living efficacious faith actually saves and justifies.
Salvation-texts they refer to living formed faith; not-yet-formed as disposition means active faith beginning to work and birth charity, not idle speculation (Stapleton; Vasquez).
Latin
XLIX. Sed ad mentem eorum penitius intelligendam, in memoriam revocandum est illos docere quidem fidem vivam & charitate formatam esse eundem specie habitum cum informi & mortua fide: imo eandem numero fidem ex mortua vivam, & ex viva mortuam successive fieri posse: sed tamen eos non negare quin fides viva mortuam superet perfectione, saltem externa & accidentali, per quam una ab altera merito distinguitur. Deinde illos quoque communi consensu fateri solam fidem vivam atque efficacem posse hominem actu servare & justificare, illam vero quae mortua & otiosa manet salutem hominis nihil promovere, neque quicquam facere ad hominem justificandum. Adeoque longe plurimi Ecclesiae Romanae Doctores loca illa ubi salus & justitia fidei tribuitur, de fide viva & formata exponenda esse contendunt, & ad eam solam referenda, ut supra fuit a nobis observatum. Quod si qui dicant fidem nondum formatam ad justitiam hominem disponere, & esse justitiae & salutis initium, fundamentum & radicem, per fidem nondum formatam non intelligunt fidem otiosam & mere speculativam, sed fidem quandam actuosam, quae incipit esse per bona opera efficax, quaeque charitatem quodammodo parturit, licet illam adhuc non sit plene adepta, ut patet ex iis quae supra ex Stapletono & Vasquez citata sunt.