Theological Theses · §872 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Definition clash: Roman firm assent vs Reformed fiducia definitions

Rome unanimously defines faith as firm assent to all God has revealed because of the Revealer authority; Reformed definitions of justifying faith look more varied.

Some Reformed keep assent but add efficacy and focus on grace-promises; most define by fiducia applying Christ merit, or heart-rest in God as author of eternal life.

Latin

LII. Jam autem in definienda fide justificante multum dissentire videntur a Reformatis Doctores Ecclesiae Romanae. Nam hi quidem fidem unanimi consensu definiunt firmum assensum adhibitum omnibus iis quae sunt Verbo Dei revelata propter Dei revelantis authoritatem & testimonium: Reformati vero varias, & quae multum diversae videntur, fidei justificantis definitiones tradunt. Et quidem nonnulli sunt qui jam allatam fidei definitionem probant & usurpant, nisi quod addunt fidem salvificam assensum esse efficacem, & qui potissimum circa promissiones gratiae versetur. Alii vero plerique fidem definiunt, certam fiduciam qua nobis Christi meritum applicamus, aut salutis per Christum obtinendae certam fiduciam & apprehensionem. Vel etiam, ut ante latius expositum fuit, acquiescentiam cordis in Deo, tanquam in authore vitae & salutis aeternae, ut per ipsam ab omni malo liberemur, & omne bonum consequamur, & quae sunt in hunc aut similem sensum.

Report a mistake in this passage