Rome defines faith absolutely (living and dead); Reformed define the living add-on
Rome scopes the definition to absolute faith common to living and dead — a definition Reformed also use for faith as genus.
Reformed justifying-faith definitions mostly name only what living faith adds beyond faith in general.
Latin
LIII. Verum observandum est scopum Doctorum Ecclesiae Romanae hic esse fidem definire, prout absolute & in se consideratur, & eam tradere fidei definitionem quae non soli fidei vivae, sed etiam mortuae competat. Quo respectu nemo inter Reformatos fidem ab eis recte definiri negabit. Etenim dum illi fidem simpliciter definiunt, & prout est genus ad fidem historicam atque justificantem, eadem omnino definitione utuntur. Reformati vero dum fidem justificantem definiunt, definitione sua plerunque solum includere intendunt quod fides viva atque justificans fidei generatim consideratae superaddit.