Theological Theses · §876 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Special mercy object: antecedent remitted vs to-be-remitted (Cassander/Cologne)

The live fight is whether special mercy is justifying faith object and chief part — Protestants usually yes, Rome no.

Special mercy may be antecedent (already remitted) or still to be obtained; some Reformed and even Cologne/Cassander treat antecedent remitted-sins persuasion as justifying, but many Reformed put to-be-remitted trust as the justifying object.

Latin

LVI. Proinde id solum hic videtur controverti, An misericordia Dei specialis pertineat ad fidei justificantis objectum, & sit ejus praecipua pars? quod Protestantes communiter affirmant, negant vero Doctores Ecclesiae Romanae. Verum hic observandum est misericordiam illam specialem dupliciter considerari posse, ut jam superioribus Thesibus ostendimus, nempe, vel ut gratiam quandam antecedentem, & quam ille qui credit jam adeptus est, veluti quum quis credit sibi jam esse remissa peccata; vel ut aliquid per fidem obtinendum, veluti quum credimus peccata nobis esse remittenda. Et videntur quidem ex Reformatis nonnulli actus illius fidei per quem justificamur objectum constituere misericordiam quandam specialem antecedentem, quasi justificaremur per actum illum fidei quo certo statuimus peccata per Christum nobis esse remissa. Qua in re quoque nonnullos ex Doctoribus Ecclesiae Romanae astipulantes habent, sicut patet ex iis quae supra de Theologis Coloniensibus ex Georgio Cassandro relata sunt. Sed Theologi Reformati complures, non misericordiam quandam antecedentem, sed quam fidelis a Deo se consecuturum confidit, illius fidei actus per quem justificamur objectum constituunt. Neque dicunt nos justificari per fidem qua credimus peccata nobis jam esse remissa, sed qua credimus peccata per Christum esse remittenda.

Report a mistake in this passage