Theological Theses · §875 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Object: both sides — whole Word, yet grace-promises principal (Stapleton/Trent)

Reformed grant Rome that justifying faith object covers all God Word contains; Rome wrongly charges a promises-only restriction.

Rome likewise grants Gospel promises as principal (Stapleton from Trent) while refusing restriction to promises alone — so little controversy remains here.

Latin

LV. Circa fidei objectum patet ex antedictis Reformatos Ecclesiae Romanae concedere omnia in universum quae Dei Verbo continentur ad fidei justificantis objectum pertinere; adeoque frustra Doctores Ecclesiae Romanae cum Reformatis disputant, quasi fidei objectum ad solas promissiones gratiae restringerent. Vicissim vero Theologi Ecclesiae Romanae, licet contendant fidei justificantis objectum tam late patere quam patet Dei Verbum, non negant tamen fidem justificantem circa promissiones Evangelicas potissimum versari, quemadmodum ex ipso Concilio Tridentino Thomas Stapletonus supra deduxit & probavit: ita ut nulla videatur hactenus ea de re esse controversia, quandoquidem utrique concedunt promissiones gratiae esse praecipuum fidei objectum, & tamen objectum fidei ad promissiones illas non esse restringendum.

Report a mistake in this passage