Yet Rome requires mercy-fiducia for justification — partly logomachy
Rome still requires resting trust on divine mercy with hope of remission, so some of the clash is a fight over words.
Reformed special mercy as object usually means non-antecedent mercy under trust is counted as faith; Romans deny chiefly antecedent mercy as a faith object while distinguishing faith from trust, yet still require trust in divine mercy for justification.
Latin
LVIII. Nec tamen propterea negant ad justificationem requiri fiduciam divinae misericordiae, qua scilicet quis in divinam misericordiam recumbat, & speret sive confidat, se peccatorum suorum remissionem a Deo obtenturum. Adeo ut hic quoque videatur aliquid esse logomachiae. Nam dum Doctores Reformati plerique affirmant misericordiam specialem esse fidei quatenus justificat objectum, non agunt de misericordia speciali antecedente, ac praeterea sub fide fiduciam includunt, & statuunt specialem istam misericordiam objectum esse fidei, quia circa illam versatur fiducia quam fidei actum esse existimant. Dum vero negant Doctores Ecclesiae Romanae misericordiam specialem esse fidei justificantis objectum, agunt potissimum de misericordia speciali antecedente, ac praeterea fidem a fiducia distinguunt. Neque idcirco negant misericordiae divinae fiduciam ad justificationem requiri, & omnino necessariam esse.