Theological Theses · §879 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reflex certainty of already-received grace: Reformed secondary act; Rome allows sure fiducia

Most Reformed make antecedent remitted-sins certainty a reflexive secondary faith-act after justification, not the primary justifying act — which Rome denies as faith.

Yet Rome allows so sure a fiducia of obtained remission that it expels doubt and anxiety, nearly Protestant; and Catharinus/Vasquez even call that persuasion an act of private divine faith.

Latin

LIX. Licet autem plerique ex Theologis Reformatis misericordiam illam specialem antecedentem non faciant objectum fidei respectu actus illius primarii atque praecipui per quem remissionem peccatorum consequimur, constanter tamen docent fidem justificantem circa illam versari actu quodam reflexo atque secundario, hoc est, illum qui fide justificatus est, per actum fidei reflexum certum esse posse de gratia quam est a Deo consecuturus. Quod negant Doctores Ecclesiae Romanae. Sed si negent fideles & justos de impetrata a Deo remissione peccatorum suorum per fidem certos esse posse, concedunt tamen illos de ista remissione fiduciam posse concipere, & quidem ita certam, ut pellat ex animo dubitationem atque anxietatem, quod a Protestantium sententia vix differt. Adde quod non desunt in Schola Romana qui persuasionem sive fiduciam illam quam homo fidelis & justus concipit de remissione peccatorum suorum, pertendant esse cujusdam fidei divinae actum, quod supra de Catharino & Vasquez ostensum est.

Report a mistake in this passage