Reformed grant essence in assent not notitia; notitia not strict science
Reformed grant Rome that faith essence is assent rather than notitia, though some knowledge is included or presupposed.
That included knowledge is not strict science (evident cognition through causes) nor even always distinct accurate perception of mode.
Latin
LXI. Vicissim vero Doctores Reformati Scholae Romanae Doctoribus concedunt fidei naturam atque essentiam in assensu potius quam in notitia consistere; licet notitia quaedam in fide includatur, aut ad eam praesupponatur. Fatentur quoque notitiam illam, quam includit aut praesupponit fides, non esse scientiam stricte & proprie dictam, id est, cognitionem evidentem rei per causas; nec etiam, si non evidentem, saltem distinctam atque accuratam aliquam notitiam, qua non tantum res, sed etiam modus rei percipiatur.