Notitia: Rome grants apprehension, explicit chief articles, and useful growth in knowledge
On the concept of understanding, Rome grants Reformed that some apprehension is needed to conceive faith, and explicit knowledge of chief articles for saving faith.cles for saving faith.cles for saving faith.
Implicit or rude cognition may suffice for many dogmas, yet clearer knowledge is useful and praiseworthy and should be pressed according to calling and capacity.
Latin
LX. Quod attinet ad fidei actus, quaeritur primo de notitia & cognitione rerum credendarum, An & quousque ad fidem pertineat & necessaria sit? Concedunt autem, ut ante visum est, Reformatis Doctores Scholae Romanae ad fidem concipiendam aliquam objecti credendi conceptionem & apprehensionem necessariam esse: imo ad fidem salvificam requiri expressam atque explicitam praecipuorum aliquot articulorum fidei notitiam. Denique, etsi dicant ad salutem sufficere plerorumque dogmatum religionis fidem implicitam, imo praecipuorum ipsorum mysteriorum rudem & confusam tantum cognitionem, non negant tamen utilem & laudabilem esse distinctiorem & accuratiorem notitiam rerum divinarum, ut quae magis ac magis animos in Dei amorem accendat: ac proinde fideles hortationibus posse & debere compelli, ut pro modo vocationis, & singulorum captu, in mysteriorum fidei notitia magis ac magis proficiant.