Theological Theses · §884 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformed should not over-read Bellarmine ignorance over science line

Reformed should not charge Rome with requiring zero cognition for private faith or preferring ignorance to knowledge.

Bellarmine faith better by ignorance than science is harsh phrasing, but means science as evident knowledge we lack regarding faith-objects — not dissent from Reformed doctrine.

Latin

LXIV. Et similiter Reformati Scholae Romanae Doctoribus imputare non debent, quod ad fidem privatorum nullam rerum credendarum cognitionem requirant, & quod in iis rerum divinarum ignorantiam illarum scientiae atque cognitioni praeferendam censeant. Ac supra modum videntur exagitare illud Bellarmini, nempe, quod fides contra scientiam distinguitur, & quod fides melius per ignorantiam, quam per scientiam definitur. Etenim licet istud dure atque incommode dictum sit, ex Bellarmini tamen sensu, per hoc nihil significatur, quod ab ipsa Reformatorum doctrina dissentiat, ut patet ex iis quae antea fuerunt exposita. Ubi ostendimus Bellarminum scientiam ibi proprie sumere pro notitia quadam evidenti, qualem non habemus respectu eorum quae ad fidem pertinent.

Report a mistake in this passage