Theological Theses · §885 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Assent: common to historic and living; specific justifying act beyond bare assent (Ames)

A few Reformed deny assent is a faith-act; most number it among faith acts. Rome puts principal act in assent to the whole Word; Reformed deny that for living faith specifically.

Rome speaks of absolute faith; Reformed say assent is common to historic and living, so the specific saving act lies beyond bare assent — Ames means assent does not mark off saving from historic faith.

Latin

LXV. Quod spectat ad assensum, reperiuntur inter Reformatos unus & alter qui negant illum esse fidei actum, sed solum quid fidem praecedens, & ab ea praesuppositum. Caeteri vero communiter assensum inter actus fidei numerare solent. In eo tamen videtur esse aliquis dissensus inter Theologos Ecclesiae Romanae, & inter Scholae Reformatae Doctores, quod priores illi quidem praecipuum fidei actum consistere velint in assensu qui toti Verbo Dei adhibetur, id vero negant Reformati. Verum si quis propius inspiciat mentem Doctorum Ecclesiae Romanae, agnoscet illos, dum docent fidem in assensu proprie consistere, loqui de fide simpliciter & absolute considerata, & prout abstrahitur a fide tam viva quam mortua, minime vero agere de eo quod fidem vivam, quae sola actu justificat, a mortua distinguit. Reformatorum vero mens est assensum esse quid commune fidei mortuae, quam historicam vocant, & fidei vivae, quae sola salutem & justitiam affert: ac proinde proprium & specificum actum fidei, quatenus salvat & justificat, alia in re quam in nudo & simplici assensu statuendum & collocandum esse. Et ita quoad rei summam videntur utrique, hac etiam in parte inter se consentire. Amesius autem, & si qui alii sint qui negent assensum esse fidei salvificae actum, id solum sibi volunt, assensum non esse id quod fidem salvificam ab historica & mortua discernit.

Report a mistake in this passage