Theological Theses · §887 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Persuasion-application: same twofold Roman distinction as in XLI

If special application means persuasion that grace and salvation promises specially belong to me, Rome rejects it only with the XLI distinction.

Divine-faith certainty of already being among God sons is condemned; moral certainty with trust expecting fulfillment is approved.

Latin

LXVII. Si quis vero, ut plerunque fieri solet, per applicationem specialem intelligat persuasionem illam qua fidelis statuit promissiones gratiae & salutis specialiter ad se pertinere; talem applicationem non simpliciter & omnino, sed cum distinctione aliqua rejiciunt Ecclesiae Romanae Doctores. Etenim, ut ante diximus, observant duplicem esse promissionum divinarum specialem applicationem. Unam qua aliquis sic sibi applicat, & ad se pertinere putat promissiones veris Dei filiis factas, quasi fide divina certus esset se de eorum numero esse. Alteram, qua aliquis moraliter certus atque persuasus sese esse Dei filium per gratiam ejus adoptatum, promissionibus divinis confidit, & earum erga se complementum expectat. Priorem illam applicationem damnant & rejiciunt, posteriorem probant & amplectuntur.

Report a mistake in this passage