Theological Theses · §886 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Special application as practical use of the Word — Rome agrees faith must be efficacious

Reformed commonly teach special application of grace and salvation promises; Rome seems to reject it.

But if application means living faith is not idle speculation but turns the Word to practice and the believer use, Rome already grants faith must be efficacious and active to justify and save.

Latin

LXVI. Praeterea patet ex iis quae supra fuerunt dicta & exposita, Doctores Reformatos communi consensu docere proprium esse fidei salvificae & justificantis promissiones gratiae & salutis speciatim cuilibet credenti applicare, quam specialem applicationem Ecclesiae Romanae Doctores rejicere videntur. Sed primo quod attinet ad illos ex Reformatis qui applicationem istam in eo consistere volunt, quod fides viva atque justificans otiosa non sit & speculativa, sed quaecunque in Dei Verbo ipsi objiciuntur ad praxin & proprium credentis usum referat, manifestum est illos nihil hac in parte docere quod a Theologorum Ecclesiae Romanae doctrina abhorreat. Illi enim, ut supra visum est, ultro fatentur fidem, nisi efficax & actuosa sit, justificare & servare non posse.

Report a mistake in this passage