Most Reformed join fiducia to faith; Rome distinguishes absolute faith but includes fiducia in living faith
Most Reformed admit application belongs to fiducia yet call it a faith-act because they join fiducia to faith; a minority treat fiducia as effect only.
Rome distinguishes fiducia from absolute faith, but expressly includes fiducia in living faith.
Latin
LXIX. Vicissim vero Reformati plerique applicationem istam ad fiduciam pertinere non negant, sed ideo contendunt illam esse fidei actum, quod fiduciam cum fide conjungant, & fidei partem facere existiment. Nam sunt quidem inter Reformatos qui fiduciam a fide distinguunt, & fiduciam non fidei partem, sed effectum esse sentiunt; at Reformatorum plurimi fiduciam inter actus & partes fidei numerant, & per fiduciam fidem definiunt, tanquam per id quod est in ea praecipuum. Doctores autem Ecclesiae Romanae communi consensu pertendunt fiduciam esse a fide distinguendam, nec illam fidei partem aut actum constituere. Verum dum sic docent, fidem considerant simpliciter & absolute, & prout a fide tam viva quam mortua praescindit: sed si quis fidem ut vivam consideret, hoc respectu non negant, imo expresse docent, fiduciam fide includi, ut liquet ex iis quae supra citavimus.