Theological Theses · §890 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Love likewise: not absolute-faith act for Rome, yet included in living formed faith

On dilectio some Reformed deny it is a faith-act, others affirm; all Romans say love is not an absolute-faith act but another virtue.

Yet they freely grant living formed faith includes love, and credere in Deum means loving God and tending into God.

Latin

LXX. Similiter quoque res se habet de Dilectione. Nam vidimus quosdam inter Reformatos negare dilectionem esse fidei actum, alios vero istud docere atque affirmare. Omnes vero Doctores Ecclesiae Romanae in ea esse sententia, quod dilectio non sit fidei actus, sed ad aliam virtutem pertineat, nempe ut jam dictum, si fidei natura absolute consideretur. Alioquin ultro fatentur fidem vivam & formatam dilectionem includere, & credere in Deum, qui est illius actus, esse Deum amare, & in Deum tendere.

Report a mistake in this passage