Closing logomachy: both sides agree living faith includes trust and love
Much of the fiducia/love fight is verbal: Reformed mean living faith as distinct from historic when they number trust and love among faith acts.
Rome denies those as acts of absolute faith common to dead and living, yet grants that living faith as such includes trust and love as its acts — so the Roman comparison block closes in shared substance.
Latin
LXXI. Unde patet hic quoque multum esse logomachiae & verbalis contentionis. Nam dum Reformati plerique Theologi fiduciam & amorem ad fidem pertinere dicunt, & inter ejus actus numerari debere affirmant, fidem ut vivam considerant, & prout a fide mortua seu historica distinguitur: & asserunt fiduciam & dilectionem esse fidei actus, quoniam amor & fiducia, quae a fide viva separari non possunt, fidem vivam a mortua discriminant. Caeteroqui non negant, si quis in communi fidem definiat, & per illa tantum quae fidei tam mortuae, quam vivae competunt, hoc respectu nec amorem, nec fiduciam esse fidei partem, nec ejus ingredi definitionem. Et vice versa, dum Doctores Ecclesiae Romanae negant amorem atque fiduciam esse fidei actus, & fidem per amorem aut fiduciam esse definiendam, fidem ut saepius dictum est, considerant secundum id quod commune habet fidei tam mortuae, quam vivae. Si quis vero fidem vivam ut talem consideret, minime diffiteantur fiduciam & dilectionem ea includi, & tanquam actus ejus considerari posse.