Baron: faith in intellect by essence, yet belongs to will by origin, annexed act, fruits
Baron: essence in intellect (even fiducia), yet faith touches will by origin, annexed love-act, and fruits.
Assent is often called will-commanded and free (Augustine: none believe unwilling); love co-instant; sanctification follows.
Latin
VI. Similia docet Rob. Baronius Articulo supra citato. Quamvis enim numero quinto asserat fidem esse in solo intellectu proprie subjective, & respectu suae essentiae, idque quoniam omnes fidei partes, notitia, scilicet, assensus, & etiam, ipso judice, fiducia in intellectu consistunt; numero tamen septimo affirmat fidem ad voluntatem pertinere multis modis. Et primo quidem ratione originis: secundo, ratione actus annexi: tertio, ratione fructuum, qui ex fide in voluntate nascuntur. Quod postea explicans, Pertinet, inquit, ad eam ratione originis, quia intellectus noster sine voluntatis inclinatione, & imperio ad assentiendum movetur, & in captivitatem redigitur. Unde assensus fidei appellari solet actus imperatus a voluntate; item denominari solet voluntarius & liber actus; videlicet quia dependet a principio libere agente, hoc est, a voluntate; atque hinc est quod dixit Augustinus, Neminem credere nisi volentem. Pertinet etiam fides ad voluntatem ratione actus annexi & concomitantis; nam in eo ipso instanti, quo fides in intellectu assentitur Evangelicis promissionibus, easque certo & stabili judicio sibi applicat, voluntas ardenti amore gratiam & favorem Dei amplectitur. Denique pertinet ad eam, ratione fructuum & operationum, quia illuminationem fidei in mente sequitur sanctificatio & emollitio voluntatis.