Theological Theses · §902 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ames in Bellarmine Enervatus: will-seat with antecedent intellect assent — seeming clash

Ames (Bellarmine Enervatus 4.4.1) seats justifying faith in will yet requires antecedent intellect-assent and grants consequent intellect virtue.

Apparent clash with assent-as-effect is eased if assent follows pious affection but precedes resting/election acts.

Latin

XI. In Bellarmino vero Enervato eadem de re sic philosophatur, Observandum est nos ita in voluntate fidem quae justificat collocare, ut antecedentem intellectus assensum ad fidem requiri doceamus, & vim ac virtutem fidei in intellectu consequentem agnoscamus. Qua utraque ratione fidem populariter ita describere solemus, quasi partim esset in intellectu, & partim in voluntate. Tom. 4. lib. 4. cap. 1. Ubi obiter notandum in priori loco, quem modo citavimus, Amesium ponere assensum, tanquam effectum fidei, in hoc vero posteriori, illum antecedentem intellectus assensum ad fidem requirere; inter quae videtur esse manifesta contradictio. Nam si assensus est effectum fidei, quomodo fidem antecedit? Nisi quis ista sic conciliare velit, ut dicat, juxta Amesium, assensum esse fidei effectum, quia sequitur unum ex illis quae fidem constituunt, ex Amesii mente, nempe piam illam erga Deum affectionem, quae facit, ut maxime valeat apud nos ipsius testimonium; Eundem tamen assensum, secundum Amesium, fidem antecedere, respectu aliorum actuum, quibus etiam constat fides qui sunt illa, quam vocat, Acquiescentia in Deo ad illud quod proponitur consequendum, & electio vel apprehensio rei ipsius, quae in testimonio nobis exhibetur.

Report a mistake in this passage