Theological Theses · §901 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ames places faith essentially in will alone (five concurrents)

Ames (Medulla 2.5): faith's constituting acts are acts of the will; knowledge does not constitute; assent is effect.

Essentially in will alone — nearly the reverse of the intellect-only party.

Latin

X. Sed hoc misso, quod spectat facultatem cui fides inhaeret, reperiuntur inter Theologos Reformatos nonnulli qui putant illam non esse mentem, sive intellectum, sed voluntatem solam. Omnes enim illos actus quibus proprie constat fides nolunt esse actus mentis, sed voluntatis. Haec est sententia Guil. Amesii in Medulla Theologiae, lib. 2. cap. 5. num. 12. & seqq. Postquam enim dixit quinque ad fidem concurrere, quorum primum est, Notitia rei testatae: 2. Affectio pia erga Deum, quae facit ut maxime valeat apud nos ipsius testimonium: 3. Assensus qui praebetur veritati testatae: 4. Acquiescentia in Deo ad illud quod proponitur consequendum: & 5. Electio vel apprehensio rei ipsius quae in testimonio nobis exhibetur: subjungit, Primum horum est in intellectu, sed non constituit fidem. Secundum, quartum, & quintum sunt in voluntate, & constituunt fidem. Tertium est in intellectu, sed prout movetur a voluntate, neque est proprie fidei virtus, sed effectum. Unde patet illum ita fidem in voluntate collocare secundum propriam formam & essentiam, ut tamen aliquos actus in intellectu praerequirat, & quidam etiam illius effectus ad intellectum pertineant; ut quasi e diametro sententia ejus primae supra relatae opponatur.

Report a mistake in this passage