Rivet: justifying faith joins intellect and will in one habit
Rivet: justifying faith's subject is intellect and will (knowledge/assent vs trust).
Justifying faith is one habit through the joining of parts, not one simple numerical habit.
Latin
XVI. Rivetus similiter proprium & speciale fidei justificantis subjectum in homine, est non solum intellectus, sed etiam voluntas. Notitia enim, inquit, & assensus ad intellectum pertinent, fiducia autem ad voluntatem. Nec ad justificationem sufficit, ut intellectus comprehendat quae Dei sunt, nisi voluntas eadem apprehendat & amplectatur, non solum in thesi, sed etiam in hypothesi. Et postea monet fidem, quatenus est justificans, Non esse habitum unum numero simplicem absolute, sed esse unum habitum aggregatione, & quodammodo compositum ex duobus, qui coordinatione tantum unum sunt, nempe quatenus fides simul involvit habitum existentem in voluntate, quo voluntas prompta sit ad credendum & confidendum Deo, quomodo duo habitus possunt esse una virtus, & duae res unus actus, & multae scientiae dicuntur habitus, tantum coordinatione unum, &c. In Synopsi purioris Theologiae, Disput. 31. Thes. 14. & 16.