Alting and many: promise offered to mind and will as true and good
Alting: faith's subject is partly intellect, partly will — grace-promise known as true and embraced as good.
Walaeus, Trelcatius, Paraeus, and many agree (Alting Loci 1.13).
Latin
XVII. Denique Altingius docet proprium fidei subjectum esse partim intellectum hominis, partim voluntatem, quia promissio gratiae offertur in verbo, non modo cognoscenda & approbanda ut vera, sed etiam amplectenda ut bona; adeoque menti simul & voluntati offertur, & tam hac accipi, quam illa approbari certum est. Locor. comm. parte 1. loco 13. De Vocatione interna, & Fide justificante. Quibus consentanea tradunt Antonius Walaeus, Trelcatius, Paraeus, & complures alii, quorum testimonia sigillatim citare prolixum nimis & superfluum foret.