Theological Theses · §911 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Perceiving those reasons depends on grace-changed will affections

Grasping faith's reasons somehow hangs on the will: as one is affected, so one judges.

Grace must change will-affections so the mind can weigh motives; faith rises from judged truth, not bare will-imperium — yet pious affection opens the door.

Latin

XX. Verum ut rationum istarum vim percipiamus, & ad illas mentem, ut decet, advertamus, quodammodo pendet a nostra voluntate. Etenim ut quisque est affectus, ita judicat. Ac cupiditates terrenae quae voluntatem nostram a coelestibus avertunt, mentem etiam obscurant, & distinent, ne se applicet iis quae cupiditatibus ejusmodi repugnant, aut vim penetret rationum quae nos ab iis abducere debent, quales sunt illae quibus veritates fidei comprobantur. Ac proinde ut fidem concipiamus, necesse est per Dei gratiam voluntatem nostram immutari, & novos affectus in ea excitari, ne quicquam impediat quominus animum, sicut convenit, applicemus ad ea quae fidem suadent meditanda & consideranda, & vim eorum ita percipiendam, ut eorum ponderi credamus, & fides animis nostris ingeneretur, non ex mero aliquo voluntatis imperio, sed quia omnibus expensis vera esse fidei mysteria judicamus, eo certissimis argumentis adducti, & motivis maxime momentosis impulsi. Quod tamen ut fiat requiritur bonus aliquis voluntatis motus, & pia quidem ejus affectio, quae quodammodo veritati aditum in mentem aperiat, ut ex dictis manifestum est.

Report a mistake in this passage