Theological Theses · §910 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Yet true faith is not bare arbitrary assent without solid reasons

True faith is not bare arbitrary assent without reason.

Word-objects are obscure in themselves, yet believers are moved by fit reasons that God truly testifies.

Latin

XIX. Illud tamen non minus certum est, veram & legitimam fidem non esse assensum pure arbitrarium, & qui certa & solida ratione destituatur. Res enim quae in Verbo Dei credenda proponuntur, in se quidem sunt obscurae atque inevidentes, sed tamen qui illis eam, quam oportet, fidem adhibent, & convicti sunt Deum esse veracem, & rationibus certis & idoneis moventur, ut credant rebus illis testimonium a Deo perhiberi.

Report a mistake in this passage