Contarini and Cajetan: faith begins and ends in will; Bonaventure both powers
Contarini: faith begins in obedient will, yields intellect-assent and promise-trust, and ends again in will.
Cajetan (John 6) and Bonaventure: believing in God joins intellect and will / cognitive and affective powers.
Latin
XXVIII. Huc spectant verba illa Cardinalis Contareni, in tractatu de Justificatione: Fides incipit a voluntate, quae obediens Deo & fidei, efficit ut intellectus assentiatur, absque haesitatione, traditis a Deo, & ideo promissionibus divinis confidat, & conceptat ex illis firmam fiduciam, quae pertinet ad voluntatem; ut quasi circulo quodam incipiat a voluntate haec fides, & desinat in voluntatem. Quibus consonat illud Cardinalis Cajetani, Credere in Deum est credendo confidere, & tendere in Deum, quod continet in se actum intellectus & voluntatis: in Joh. 6. Et eadem fuit sententia veterum Scholasticorum; qui teste Bonaventura in 3. Sent. dist. 23. docuerunt, fidem quodammodo esse in potentia cognitiva, & quodammodo in potentia affectiva; & ipse docet fidem, ut est virtus, & principium meriti, respicere liberum arbitrium, ut subjectum.