Verbal clash: absolute-faith subject vs living-faith subject
Some Reformed concede intellect-alone as proper subject; most claim both faculties — Rome usually denies.
Much is verbal: Rome means absolute faith (dead or living); Reformed mean living faith, which Rome also seats partly in will via trust and love.
Latin
XXIX. Porro, ut liquet ex dictis, nonnulli Scholae Reformatae Doctores Theologis Scholae Romanae concedunt, fidem in solo intellectu esse, tanquam in proprio subjecto; licet voluntatem quoque moveat & afficiat: sed Reformati plerique utramque facultatem, tam voluntatem, quam mentem subjectum esse fidei contendunt: quod communiter negant Doctores Scholae Romanae. Verum ex iis quoque quae supra fuerunt exposita, patet hic etiam esse contentionem de verbis. Nam quum negant Doctores Ecclesiae Romanae fidem esse in voluntate, tanquam in proprio subjecto, fidem, ut jam dictum est, absolute considerant, & secundum illa quae ipsi conveniunt, sive viva, sive mortua sit; quo respectu nullus inter Reformatos affirmabit voluntatem esse fidei subjectum. Quum vero dicunt Doctores Reformati fidem non esse in solo intellectu, sed etiam in voluntate, loquuntur de fide viva & per charitatem operante, prout fidei mortuae & historicae opponitur: Quo respectu Doctores Ecclesiae Romanae non inviti fatentur non solum intellectum, sed voluntatem etiam esse fidei subjectum, quandoquidem ipsis ultro concedentibus, fides sic considerata includit fiduciam & dilectionem ipsam, quae sunt voluntatis actus.