Reformed teachers will not call the assent of the wicked saving faith
Reformed grant Spirit-lit theoretical assent in the vicious — yet deny it the true/saving name.
James: such faith does not save; 'true' is reserved for living efficacious faith inseparable from charity (James 2).
Latin
XXXII. Agnoscunt tamen non solum humanam quandam fidem & persuasionem Dei Verbo & Doctrinae Christianae adhiberi posse, ab iis qui perdite & flagitiose vivunt, & dilectione Dei destituuntur; sed etiam multos esse quorum Spiritus Sanctus mentes illuminavit, ut verbi divini veritatem agnoscant, & theoretice illi assentientur, qui nihilominus vitiis indulgent, nec Deum syncere diligunt. Sed quanquam tales in Scriptura saepius credere dicantur, & Dei Verbum quandam illis fidei speciem tribuat, illam tamen fidem veram & salvificam dici nolunt; quoniam, juxta ipsos, illa sola fides verae & salvificae titulum meretur, quae justitiam & salutem homini actu confert, quod praestare non potest modo descripta fides. Nam ad salutem homini, teste Jacobo, nihil prodest. Et propterea quanquam a Spiritu Sancto procedat, & assensum non omnino fictum veritati divinae praebeat, illam tamen simpliciter & absolute veram dici nolunt: sed historicae nomine eam distinguere solent a fide viva atque salvifica, cui nomen verae fidei appropriant. Ac proinde quod dicunt veram fidem esse penitus a charitate inseparabilem, ex eorum mente intelligendum est, de fide viva atque efficaci, quae sola ad salutem prodest, & hominem actu justificare valet.