Next: faith's connection with love and works — Reformed: inseparable
Shift: connection of faith with love and good works.
Reformed consensus: true saving faith is inseparable from charity — light never without heat.
Latin
XXXI. Atque hactenus de fidei subjecto. Superest paucis exponendum, quid Scholae, tum Reformatae, tum Romanae Doctores sentiant circa connexionem fidei cum dilectione & bonis operibus. Et quidem Reformatorum concors sententia est veram & salvificam fidem esse a charitate penitus inseparabilem: ita ut vera fides in eo esse non possit qui charitatem non habet, & in quo Dei & proximi dilectio non reperitur. Quia scilicet ea est verae fidei indoles, ut charitatem & virtutes caeteras in anima fidelis necessario gignat, quemadmodum lux solis sine calore non est, sed perpetuo illum comitem habet.