Paraeus and Baron: habitual faith in mortal fallers does not justify
Losing true faith in known sin means separation from love — faith ceases saving/justifying.
Paraeus and Baron: habitual-only faith in mortal fallers is interrupted and does not justify for that time.
Latin
XXXIX. Nec enim possunt Renati, quum in peccatis contra conscientiam perseverant, amittere veram fidem, quin fides eorum separetur a Dei & proximi dilectione, & sic desinat esse vera, id est, salvifica atque justificans, quia cessat ab actu salvandi & justificandi, neque talis est, ut Deo hominem gratum & acceptum reddat. Quod etiam conforme est sententiae Davidis Paraei; Fides, inquit, in lapsis habitualiter tantum manens, proprie justificans dici, aut eos justificare non potest. In lib. 1. Bellarm. de Amissione Gratiae, cap. 7. sub finem. Quod probans Rob. Baronius, dicit Fidem, quoad actum illum vivum, quo justificat, in renatis mortaliter peccantibus interrumpi, & deliquium pati; ita ut durante eo statu, eos justificare, aut fides justificans dici non possit. Disput. de Peccato mortali & veniali, sect. 1. num. 5.