David's fall shows living faith can separate from charity's works for a time
Saints' falls prove living justifying faith can for a time lose charity's works without becoming absolute unbelief.
David's months of adultery and Uriah's murder (2 Samuel 11) kept Word-assent yet not saving love — under the guilt of damnation for that interval.
Latin
XL. Ac sane rem ita se habere, & fidem quae nunc viva est & efficax, & per quam aliquis jam justificatus & sanctificatus est, a charitatis aliisque bonis operibus separari posse, & talem evadere, ut habentem non amplius justificet atque sanctificet, convincunt exempla virorum sanctorum, & viva ac salvifica fide proculdubio praeditorum, qui tamen in atrocia scelera inciderunt, & charitati plane repugnantia, & ad tempus notabile in iis perseverarunt; neque tamen propterea simpliciter & absolute infideles facti sunt, & Verbo Dei assensum praebere destiterunt. Ut res clara est in Davide, qui per aliquot menses non solum adulterio se polluit cum uxore Uriae, sed nefandum adulterium, proditione & caede ipsius Uriae viri optimi cumulavit: nec tamen interea fidem omnem Dei Verbo & Legi Mosis denegavit. Quis enim dicere ausit & sustineat, Davidem quamdiu tam diris criminibus indulsit, nihilominus eo ipso tempore dilectionem Dei & proximi retinuisse, & habuisse eam fidem, eumque Dei amorem, quae ipsum Deo placentem redderent, & ad vitam aeternam acceptum, & quae sunt illa conditio cui salus & gloria aeterna promissa est: ac non potius illum, isto temporis intervallo, aeternae damnationis reatu constrictum mansisse?