British Dort judgment on David and Peter: justifying faith can cease for a time
British Dort theologians: regenerate David and Peter could fall into damnable guilt and lose present fitness for heaven.
Election made their final salvation certain; yet if death had taken them impenitent in those sins, neither could have been saved — justifying faith can cease for the interval before renewed repentance.
Latin
XLI. Profecto istud de Davide & aliis sanctis similiter lapsis expresse docent & affirmant Theologi Magnae Britanniae, in suo judicio circa quintum Remonstrantium articulum, quod actis Dordracenae Synodi insertum est. Ubi exemplis Petri & Davidis probant regenitos ac justificatos quandoque suo vitio in atrocia peccata incidere, & iis damnabilem reatum contrahere, & eorum merito, secundum Dei ordinationem, morti aeternae subjacere, & praesentem ad regnum coelorum ingrediendum aptitudinem amittere. Et consequenter affirmant, quanquam certum fuerit electos Dei servos Davidem & Petrum ad regnum coelorum perventuros, propter Dei electionem; tamen non minus certum esse, quod si ille in adulterio & homicidio, hic in Christi abnegatione & perjurio impoenitentes fuissent a morte deprehensi, neuter eorum salvus esse potuisset. Quibus subjungunt hanc Thesin, In illo interstitio, quod est inter contractum, ab homine, scilicet, electo & justificato, ex gravi peccato reatum, & fidei ac poenitentiae actum renovatum, stat talis peccator suo merito damnandus, Christi merito & firmo proposito absolvendus: non prius autem, quam per excitatam fidem ac poenitentiam veniam impetraverit, actu absolutus. Ex quibus aperte sequitur, juxta Theologos illos, fidem quae jam justificat, & per charitatem operatur, posse a charitatis operibus, quae sunt ad salutem necessaria, separari, & sic etiam ab actu justificandi cessare, & relinquere illum in quo inest damnationi aeternae obnoxium, pro illo tempore.