Theological Theses · §940 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rom 8:30: learned Protestants include sanctification under justification

Rom 8:30: some top Protestants read justify as Spirit-wrought making holy, not bare acquittal.

Inhering holiness must sit somewhere in the chain; stuffing it under glorify is forced.

Latin

VIII. Imo in ipsis Paulinis Epistolis reperiuntur quaedam loca ubi viri inter Protestantes doctissimi & celeberrimi, existimant justificari non esse simpliciter in judicio divino absolvi, & pronunciari justum, sed sanctum & justum effici per Spiritus Sancti innovationem: Ejusmodi est celebris ille locus qui legitur Rom. 8. vers. 30. Quos praedestinavit, hos & vocavit; & quos vocavit, hos & justificavit; quos autem justificavit, hos & glorificavit. Cum enim ibi Paulus catenam quandam texat divinorum beneficiorum, quorum sumus per Christi gratiam participes, ab ipsa nostra praedestinatione, usque ad gloriam illam quam in coelis expectamus, nullo modo videtur omissurus fuisse illud singulare atque praecipuum, quo, scilicet liberamur a peccati servitute, & vera sanctitate & justitia nobis inhaerente donamur; neque tamen illius distinctam & expressam mentionem facit. Unde sequitur illud comprehendi sub aliquo beneficiorum ab Apostolo enumeratorum. Ad nullum autem convenientius revocari potest quam ad justificationem, quam plerique Theologi agnoscunt gratiam istam quandoque in Scriptura connotare atque includere. Quod enim dicunt quidam eo loci Paulum sanctificationem sub glorificatione complecti, durum est atque alienum, nec congruit stylo & usui Scripturae, ex qua nullus omnino potest proferri locus, in quo glorificare sit sanctitate & justitia donare.

Report a mistake in this passage