Theological Theses · §941 · Louis Le Blanc de Beaulieu

1 Cor 6:11: justified with washed and sanctified—real change

1 Cor 6:11: justified listed with washed and sanctified—Spirit renews inwardly.

Bare penalty-acquittal would anticlimax after washed; washing includes real cleansing.

Latin

IX. Similiter putant viri illi Docti justificationem non designare solam a peccati poenis absolutionem, sed realem in nobis abolitionem, veramque nostri immutationem & innovationem, 1. Cor. 6. Et haec quidem fuistis, scil. avari, ebriosi, rapaces, maledici, fornicarii; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini Jesu, & in Spiritu Dei nostri. Paulus enim ibi tribuit justificationem nostram Spiritui Sancto, cujus proprium est nos interius innovare. Deinde manifestum est per justificationem Paulum significare mutationem aliquam, per quam Corinthii cessaverunt esse id quod antea erant, nempe fornicarii, ebriosi, &c. quales regnum Dei possidere non possunt. Per solam autem a peccati poenis absolutionem, non desinit aliquis his vitiis infectus esse, sed per internam Spiritus Sancti renovationem. Adde quod, si justificati non aliud ibi significat quam a peccati poenis absoluti, frigida & diluta erit oratio Pauli, qui postquam dixit quod magis est, quasi tamen exaggerans subjungit id quod minus. Plus enim est abluti, quam simpliciter a poena absoluti: nam ablutio praeter condonationem poenae, includit veram a peccati sordibus purgationem.

Report a mistake in this passage