Theological Theses · §942 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Titus 3: regeneration needed that we may be justified

Titus 3: God regenerates by the Spirit so that, justified by grace, we hope for life.

If regeneration is prerequisite to being counted justified, justification here includes sanctification.

Latin

X. Tertius locus istius generis reperitur in epist. ad Titum, cap. 3. ubi dicitur quod Deus salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, & renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum servatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Nam ut manifestum est, Apostolus ibi docet Deum nos regenerasse per Spiritum Sanctum, quem in nos abunde effudit; ut sic per gratiam ejus justificati, haereditatem vitae aeternae legitime sperare possimus; adeoque supponit necesse esse nos regenerari, & renovari per Spiritum, ut justificemur, quo sensu sumit ibi vocem justificationis. Si autem nobis opus est regeneratione, & interna per Spiritum Sanctum renovatione, ut pro justificatis apud Deum habeamur, certe justificatio ex mente Apostoli eo loco complectitur nostram sanctificationem.

Report a mistake in this passage