Roman doctors: Becanus—justify three ways in Scripture
Roman consensus (Becanus): Scripture uses justify three ways—make just, make more just, declare just.
Justification likewise: acquisition, increase, or declaration of righteousness.
Latin
XVII. Porro Doctores Ecclesiae Romanae communi consensu fatentur justificationem omnibus istis modis in Scriptura sacra sumi: neque justificari significare solum, vel justitiam acquirere, vel in justitia crescere: sed frequenter etiam declarari, vel agnosci justum. Id videre est apud Becanum Jesuitam in Summa Theol. tom. 2. tract. 4. cap. 3. q. 1. Justificare in sacra Scriptura tripliciter, inquit, usurpatur. Primo ut sit idem, quod justum facere, ut Rom. 4. 5. Credenti in eum qui justificat impium. Secundo ut sit idem quod justiorem facere, ut Jacob. 2. 24. Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, & non ex fide tantum. Et Apoc. 22. 11. Qui justus est justificetur adhuc. Tertio ut sit idem quod declarare, seu pronunciare aliquem justum, ut Prov. 17. 15. Qui justificat impium, & qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. Hinc fit ut justificatio sumatur etiam tribus modis. Primo pro acquisitione justitiae. Is enim quem Deus justificat, id est, justum facit, dicitur acquirere justitiam. Secundo pro augmento justitiae. Cum enim justitia latitudinem habeat, is qui semel justitiam nactus est, potest in ea crescere & proficere. Tertio pro declaratione justitiae. Nam qui antea sanctus, aut etiam reus esset injustitiae, potest pronunciari & declarari tanquam justus, etiamsi justus non sit.