Bellarmine: acquisition, increase, and forensic declaration
Bellarmine: justification = acquire righteousness, increase it, or forensically declare it.
Summer-heat analogy: not only cold→hot but hot→hotter = just→more just.
Latin
XVIII. Similia docet Bellarminus de Justif. lib. 1. cap. 3. inter alia enim observat nomen justificationis in sacris litteris accipi pro acquisitione justitiae, ut 1. Cor. 6. Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Ad Rom. 8. Quos vocavit hos justificavit. Deinde, pro incremento justitiae. Nam, inquit, quemadmodum aestate dicitur calefieri, non solum qui fit calidus ex frigido, sed etiam qui ex calido fit calidior; sic etiam justificari dicitur, non solum is qui ex impio fit justus, sed ille quoque qui ex justo fit justior. Sic loquitur Ecclesiasticus, cap. 18. Ne verearis usque ad mortem justificari; & Jacobus in Epistola sua, cap. 2. Videtis quod ex operibus justificatur homo, & non ex fide tantum: & Joannes in Apoc. cap. 22. Qui justus est, justificetur adhuc. Denique, pro declaratione justitiae, modo quodam forensi, ut ille dicatur justificari, qui cum esset absens, aut etiam reus alicujus iniquitatis, a judice per sententiam declaratur justus, atque absolvitur. Sic utitur hac voce Salomon, Proverb. 17. Qui justificat impium, & qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum: & Isai. 5. Vae qui justificatis impium pro muneribus, & justitiam justi aufertis ab eo: & Luc. cap. 7. Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis; & cap. 10. Ille autem volens justificare seipsum.