Theological Theses · §955 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Denying justification by inherent works does not deny true grace-wrought righteousness

Denying justification by inherent works does not deny the real righteousness that comes from grace, which God accepts and rewards.

Point: no inherent work survives strict justice without mercy—acquittal is mere grace in Christ.

Latin

XXIII. Proinde quum negant fideles justificari per opera, aut per ullam justitiam quae ipsis inhaereat, per id negare nolunt fidelibus inesse veri nominis justitiam, quam Deus per Christum gratam & acceptam habeat, ipsosque Dei gratia movente atque excitante, multos & varios fructus edere bonorum operum, quae Deus, juxta liberalem suam promissionem, coelesti & aeterna gloria remuneretur; sed eorum sententia est solummodo docere, nullam esse in fidelibus inhaerentem justitiam, nec ulla bona opera ab ipsis, etiam per Dei gratiam profecta, quae possint ferre rigidum & districtum examen divinae justitiae, si Deus velit cum ipsis in judicium intrare, absque clementia & misericordia: neque quenquam in Dei judicio absolvi posse, si Deus vitam & opera ejus severe discutiat, adeoque fideles coram Dei tribunali a peccati poenis, quas lex interminatur, absolvi, & immunes pronunciari, per meram Dei gratiam in Christo, non vero propter aliquam justitiam quae illis insit, ejusque merito atque intuitu.

Report a mistake in this passage