Protestants distinguish justification from sanctification; Chamier on word swap
Protestants distinguish justification (absolution) from sanctification (inward cleansing)—inseparable yet distinct.
Chamier allows occasional Scriptural word-swap; Rev 22:11 is inherent-progress sense.
Latin
XXII. Inde est quod hominis justificationem distinguunt ab illius regeneratione, sive sanctificatione, quae docent esse duo beneficia, natura sua distincta, licet ab invicem separari non possint. Deus enim, ex illorum sententia, neminem a poena peccatorum absolvit, quin eum a peccati servitute liberet, & peccati sordes ab eo abstergat, ejusque animum nova justitia exornet, & vero ac syncero Dei amore perfundat & imbuat. Sed justificationis nomine solam absolutionem, per sanctificationem vero purgationem a peccati foeditate, & internae justitiae donationem significare solent. Quamvis hasce voces quandoque in Scriptura sacra permutari; ut observat Chamierus, tom. 3. lib. 10. cap. 5. num. 6. Non sum, inquit, tam inepti vocabulorum aestimatores, ut nesciamus, aut tam importuni Sophistae, ut nolimus justificationis sanctificationisque voces permutari; imo sanctos hac praecipue ratione scimus appellari, quod in Christo habeant remissionem peccatorum. Et legimus in Apocalypsi, Qui justus est justificetur adhuc, quod nisi de profectu inhaerentis justitiae, nequeat intelligi, & aliis forte locis non negamus promiscue venire in usum.