Theological Theses · §957 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Faith alone means living efficacious faith as sole instrument

Sola fide means living, work-bearing faith—not dead or idle faith—as the sole condition and instrument.

Romans agree on the thing itself when calumny is stripped away.

Latin

XXV. Denique quando dicunt nos fide, & quidem sola, justificari, intelligunt fidem vivam & efficacem per bona opera, minime vero fidem mortuam atque otiosam, esse solam conditionem, quam Deus a nobis exigit, ut per Christum simus participes remissionis peccatorum, Deoque ad vitam aeternam accepti: sive solum & unicum ex parte nostra instrumentum, quo tantum beneficium percipimus & apprehendimus; quae certe omnia tantae sunt veritatis & evidentiae, ut citra calumniam exposita atque intellecta, a nullo cum aliqua specie negari possint, imo de illis nobiscum, quoad rem ipsam, consentiant Ecclesiae Romanae Doctores, sicuti jam aliquot Disputationibus manifestum fecimus.

Report a mistake in this passage