Protestants not abusing words: distinct names for distinct benefits
Two inseparable but different benefits deserve two school names: justification vs sanctification.
Scripture most often uses justify for judicial absolution / being reputed just.
Latin
XXVI. Neque merito possunt accusari Protestantes, quod saltem hac in parte vocibus abutantur. Cum enim nostra a peccati poenis absolutio, & realis peccati in nobis deletio per infusionem novae justitiae, sint duo beneficia, connexa quidem & inseparabilia, sed natura tamen distincta; quidni Protestantibus licuerit, duo haec per naturam distincta, distinctis quoque vocibus, accuratioris doctrinae causa, in Scholis suis signare, ac priori gratiae nomen justificationis, posteriori vero sanctificationis nomen tribuere: Praesertim cum omnium consensu, justificandi vox in Scriptura sacra saepissime designet absolutionem judiciariam; & justificari dicatur, non qui reipsa justus efficitur, sed ille qui pro justo habetur atque reputatur.