Borrheus and Reformers: Scripture sometimes uses justification for sanctification
Even many Reformers grant Scripture sometimes uses justification to cover sanctification.
Borrhaus (if citations hold): Pauline justify/glorify packs reconciliation, Christ's righteousness, regenerating gift—dissension verbal, not real.
Latin
XXXIII. Et certe quum vox justificationis, etiam plerorumque Reformatorum judicio, in Scriptura eo sensu quandoque usurpetur, ut ipsam hominis sanctificationem videatur complecti, jure damnari non possunt, qui caeteroqui sanam doctrinam retinentes, hoc vocabulo notione in Verbo Dei consecrata utuntur, quod inter Reformatos fecit Martinus Borrheus, olim in Academia Basiliensi Professor, si vera sunt quae citari video ex illius Commentario in Gen. cap. 15. ubi haec verba illi tribuuntur, inter plura ejusdem generis: Ut igitur Beatus Paulus, in justificatione nostra, quum ait, Quos justificavit eos glorificavit, comprehendit omnia, quae ad reconciliandos nos Deo Patri, & ad renovationem nostri aptam assequendae gloriae pertinent, ut sunt fides, justitia Christi, & donum justitiae a Christo exhibitum, quo regeneremur ad implendam justificationem quam lex requirit, ita etiam nos omnia in hac causa, quae recuperatione justitiae & innocentiae continentur, complecti volumus. Haec autem quum traduntur, non nova, sed confessa omnibus & veteribus & nostris, sacrarum litterarum Professoribus, qui quidem recte & vere dicerent, traduntur: nisi fortassis quadam distinctione dicuntur a nobis, quam vulgo dicunt in hoc justificationis negotio, sed in re ipsa abesse dissensionem, nequaquam dubitamus. Etenim omnes in impiorum justificatione, haec comprehendi monent, Christum justitiam nostram; remissionem peccatorum morte illius nobis partam; Spiritum Sanctum ob imputatae & ascriptae justitiae Christi nobis donatum; quo freti & peccatorum gratiam nobis fieri per fidem credamus; & renovationem nostri, qua Deum syncere diligendo, mediitemur, &c. Sed liber iste nobis ad manum non est.