Brentius takes justification to include renovation; Protestants spare him
Brentius folded renovation into justification; Melanchthon pushed back on the mechanism.
Gerhard: wider Latin sense of the term is not itself the Pontifical error—Protestants spare Brentius.
Latin
XXXII. Imo inter Theologos Confessionis Augustanae celeberrimus Joh. Brentius ita accipit vocem justificationis, sub qua hominis renovationem comprehendi existimavit, eamque suam sententiam Epistola ad Melancthonem hac de re scripta testatus est, ut patet ex Melancthonis ad ipsum responsione, quae legitur in Consiliis ejusdem Melancthonis, pag. 245. Imaginaris, inquit ad Brentium, fide justificari homines, quia fide accipiamus Spiritum Sanctum, ut postea justi esse possimus; videlicet, impletione legis, quam efficit in nobis Spiritus Sanctus. Neque tamen propterea quisquam Protestantium gravioris censurae notandum putavit Brentium. Quem, inquit Johannes Gerardus, ut propterea erroris Pontificii de justificatione reum suspicari velimus, quod termino justificationis, in latiori significatione, Latinae vocis compositionem secutus utatur. Loc. Theol. tom. 3. cap. de Justit. per fidem, num. 245. ubi prolixum citat Brentii hac de re locum, ex ejus Apologia Confessionis Wirtembergensis, de Justificatione.