Theological Theses · §967 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Either sense of justify still fits Paul: free absolution and free sanctification

On contested Paul texts, either interpretation still yields an Apostolic, analogy-of-faith sense.

Absolution and sanctification alike are free by Christ's grace and faith—not of works.

Latin

XXXV. Secundo observandum est, aliis illis locis magis contentiosis, & de quibus nulla lis est Protestantibus inter se, sed cum Doctoribus Ecclesiae Romanae, quocunque sensu sumatur justificandi verbum, sive, scilicet, restringatur ad solam absolutionem a reatu peccati; sive nostram quoque sanctificationem complecti censeatur, sensum semper fore commodum, & Apostolico stylo, ac analogiae fidei congruentem. Sicut enim verum est nos a peccatis absolvi, gratis per Christi gratiam, sic etiam gratis, & per Christi gratiam sanctificamur, & regeneramur. Item sicut Deus impium a peccatis absolvit, ita quoque eundem Spiritu suo sanctificat. Sicuti per fidem remittuntur peccata, sic etiam fide corda purificantur & sanctificantur. Denique quemadmodum absolutio nostra non est ex operibus, ita quoque nostra sanctificatio, seu regeneratio, juxta stylum & phrasin Apostoli, ex operibus esse dicenda non est.

Report a mistake in this passage