What is not of grace is of works—so sanctification is not of works
Paul: grace and works mutually exclude (Rom 11:6).
Sanctification is free singular grace—hence not of works.
Latin
XXXVI. Primo enim, secundum Pauli doctrinam, & loquendi modum, id quod gratiae non est, ex operibus est. Quippe res sunt oppositae, & quae se invicem destruunt, gratiam esse, & esse ex operibus. Si autem gratia, inquit Apostolus, jam non ex operibus. Alioquin gratia, jam non est gratia. Si ex operibus, jam non est gratia: quandoquidem opus, jam non est opus. Rom. 11. 6. Hominis autem sanctificationem, esse donum Dei gratuitum, & gratiam plane singularem, nemo est qui possit in dubium vocare, ac proinde, juxta Apostoli doctrinam, ex operibus non est.