Theological Theses · §971 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Titus 3: renovation by the Spirit opposed to works of righteousness we did

Titus 3: Spirit's renovating wash—not works of righteousness we did—is the saving means.

Therefore sanctification itself must not be called of our righteous works.

Latin

XXXIX. Adde quod Apostolus ultimo illo loco, ex epistola ad Titum desumpto, non vult operibus justitiae tribui, id quod tribuendum est renovationi per Spiritum Sanctum. Salvos, inquit, nos fecit, non ex operibus justitiae quae fecerimus nos, sed per lavacrum regenerationis & renovationis Spiritus Sancti. Unde sequitur nostram sanctificationem, quae per lavacrum illud regenerationis, & spiritum renovantem in nobis peragitur, ex sensu Pauli non debere dici ex operibus justitiae quae nos fecerimus. Quandoquidem opposita sunt, aliquid per spiritus renovationem fieri, & esse ex operibus justitiae quae fecimus nos.

Report a mistake in this passage