Theological Theses · §972 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Eph 2: good works are fruit of new creation—so sanctification too is by faith not works

Eph 2: good works are fruit of new creation—hence not salvation's cause.

Same logic: works follow sanctification (Augustine's order for justification)—sanctified by grace/faith, not works.

Latin

XL. Praeterea postquam Apostolus, verbis ex epistola ad Ephesios allegatis, posuit nos salvatos esse fide, & non ex operibus, hoc inde confirmat, quod bona nostra opera sunt salutis nostrae fructus atque effectus, adeoque causa ejus esse non possunt. Ipsius enim inquit factura sumus: creati in Christo Jesu ad bona opera, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Quibus verbis significat opus esse ut per Dei gratiam praeparemur, atque instauramur, quae est novae cujusdam creationis species, priusquam possimus bona opera exercere. Nam in ultimis Apostoli verbis hypallage quaedam est, ac dum ait, Deum bona opera praeparasse, ut in illis ambulemus, dicere vult Deum nos gratia sua praeparare, ut ambulemus in bonis operibus. Haec vero ratio non minus clare probat nos sanctificari fide, & non ex operibus. Nam eodem plane modo, bona nostra opera non sunt causa, sed fructus nostrae sanctificationis, per quam ex impiis, quales natura sumus, vere sancti & justi reddimur. Atque, ut dixit Augustinus, bona opera sequi justificatum, non praecedere justificandum, ita quoque dicere possumus eadem bona opera sanctificandum non praecedere, sed sequi sanctificatum. Quia non prius bene operamur, quam Deus nos sua gratia sanctificet: sed Deus nos sua gratia sanctificat, ut postea bene operari possimus.

Report a mistake in this passage