Either acceptation of justification: free by faith; quarreling superfluous
Whether justify = bare acquittal or also inward righteousness, we are still free by faith, not of works/law.
Paul's aim stands either way—living love-working faith, not Do this and live; lexical quarrel is superfluous.
Latin
XLIII. Cum ergo, sive vocabulum justificationis restringatur ad solam a reatu absolutionem, sive etiam ad novae & internae justitiae adeptionem extendatur, aequaliter verum sit nos gratis, per Christi gratiam, fide, non ex operibus, & sine operibus legis justificari: nec etiam, sive hoc, sive illo modo sumamus justificationem, quicquam officiat Apostoli scopo, qui unicus est docere, ad hoc ut simus salutis & justitiae participes, non opus esse legem Mosaicam, & foedus operum, sive legale observare, juxta solemnem clausulam, Fac & vives: sed sufficere ut Christi Evangelio credamus, fide viva, & quae per dilectionem operetur, neque alia ratione homines peccatores, justos coram Deo fieri & reputari posse: cum haec, inquam, ita se habeant, superfluum videtur hac de re litigare, nec est quod propterea cuiquam molesti simus, quod apud Apostolum justificationem sic, vel sic accipiat, quandoquidem in eo vera fides, & sana doctrina nihil periclitatur.