Without Mosaic ceremonies we are justified and sanctified (Galatians)
Justify without works of the law especially means without Mosaic ceremonies (Galatians).
Same for sanctification: ceremonies not required to be holy before God.
Latin
XLII. Praeterea dum Apostolus affirmat hominem justificari sine operibus legis, speciatim docere vult ad nostram coram Deo justificationem, necessarium non esse ut observemus legis Mosaicae ceremonias, sicut praesertim videre est in Epistola ad Galatas. Qua ratione quoque sine operibus legis sanctificamur. Nec enim magis necesse est nos observare legis ceremonias, ut sancti simus apud Deum, quam ut ab omni reatu in judicio illius absolvamur.